CARMANIA

CARMANIA
CARMANIA
regio Asiae Maioris in regno Persico inter Persidem propriam, et Indiam sita. Habuit olim et Regni titulum. Cladinus enim Sultanus Iconiensis, ob irruptionem Tartarorum, e regno profugus, Otrugarelem Carmaniae praefecit, A. C. 1296. quô post paucos menses defunctô, filio eius Ottomanno insignia regni dedit, eumque Regem Carmaniae creavit: sic prima fundamenta Ottomannicae potentiae, quae dominatur hodie, iacta sunt. Hanc duplicem esse Ptolemaeus tradit, cultam alteram, vulgo Chirman, alteram desertam, Dulcinde Castaldo, et Mingiu Ortelio. Prior Persidi haeret, ab ea in ortum recedens, sinum Persicum circa faures illius Armuzo promontor. Contra Armusam insulam et urbem attingens: Altera Oceano Indico adiacet, inter priorem Carmaniam ad occasum et Gedrosiam ad ortum perstricta. Tota Carmaniae ora 1250. mill. pass. patet ex Plin. l. 6. c. 23. Aliter eas Ptol. describit. Desertam enim in Boream versus Asiam et Parthiam, ac in occasum Persidem versus extendit; alteram ad meridiem et ortum. Carmaniae pars (inquit Bochartus, l. 4. Phaleg, c. 4.) una deserta est; Altera, ad quam Sabthecam putamus appulisse, ubi Samydace urbs et Samydacus fluv. omnium arborum est ferax, praeter oleam. Aurô etiam et argentô dives osse traditur, et aere, et arsenicô, et miniô, et sale, et frugibus Persicarum aemulis. Sed Carmaniam nihil tantopere commendat, quam portentosa vitium ubertas, quarum uvae solent esse bicupedales, grandibus acinis, ac densis. Ita habetur in Strabone: Γεώργια δ᾿ ἔχει παραπλήσια τοῖς Περσικοῖς, τάτε ἄλλα καὶ ἄμπελον, ταύτης δ᾿ ἡ Καρμανία λεγομένη παῤ ἡμῖν, καὶ δίπηχυν ἔχει πολλάκις τὸν βότρυν, πυκνόῤῥαγά τε ὄντα καὶ μεγαλόπ᾿π῾αγα, ἥν εἰκὸς ἐκεῖ ἐυερνεςτέραν εἶναι. Et in Indicis Arriani, ὁρμίζονται δ᾿ εν Βαδειχώρῳ τῆς Καρμανίης οἰκουμέννῳ δένδρεά τε πολλὰ ἥμερα πεφυκότα ἔχοντι, πλην` ἐλαίης, καὶ ἀμπέλους ἀγαθάς. Et Plin. l. 6. c. 23. ubi de Carmania, Inde vineas coli, et aiva, etc. Ab hâc vitium copiâ et praestantiâ Carman, i. e. Carmania videtur dicta, Chaldaeis enim et Syris carma est vitis. Arabes scribunt carama, Hebraei cerem. Nic. Lloydius. Baudrando Carmania, regio Asiae, perampla, inter Persidem propriam ad Occasum, Gedrosiamque ad Ortum, versus oram sinus Armusiani et Oceani Indici sita, nunc Khermam, ab urbe cognomine, quae alias etiam Carmania. Continet provinc. Guadel, Dulcinda et Armuza. Carmania autem Deserta provinc. Persidis parva, inter Parthiam et Carmaniam propriam, cuius verius pars, ubi nunc pars provinc. Meridionalis Sablestan, et desertum Mingui, in Boreali parte Kermani, intra montes. Vide de Carmania, praeter praedictos, Arrian. l. 8. Melam, l. 2. c. 8. P. Fovium, Texeiram, etc. Addo, quod multarum insuper gemmarum mater est, ut in qua Astrios, Asterios, Callaica, Ceraunium candidum, aliaeque plurimae reperiuntur; Onyx imprimis, quem proin lapidem Carmaniae Plin. l. 37. c. 6. vocat, ubi de onychis gemmae nomine loquitur, Hoe in gemmam transilit ex lapide Carmaniae. Idem in eadem regione probatissimum Alabastritem inventri, scribit alibi. Unde aliquot locis, apud Solinum et Marcianum Capellam, ubi de gemmis, pro Germania, Carmaniam reponit Salmas. illas enim in Germania perraras esse, notum. Porro parebat ea, una cum Persidis provinc. Susiane ac reliquis in ora maris Indici, Regi Persarum, etiam tum cum Parthi imperabant: quae causa, quod inter duodeviginti Parthorum Regna, provinciae hae non recenseantur
Isidoto in libello Παρςθικῶν Σταθμῶν, Parthicarum Mansionum, etc. Vide praefatum Salmas. ad Solin. p. 240. 559. 1190. 1197. alibique.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Carmania — Saltar a navegación, búsqueda Carmania estaba situada al oeste de Gedrosia y Drangiana, y al sur de Ariana. Carmania fue una satrapía de los imperios persa y selèucida, en la parte septentrional del Golfo Pérsico. Es la actual provincia de Kermán …   Wikipedia Español

  • Carmania (Кармания) — «Carmania» («Кармания») лайнер (Великобритания) Тип: лайнер (Великобритания). Водоизмещение: 19836 тонн. Размеры: 205,7 м х 22 м. Силовая установка: трехвальная,турбины. Максимальная скорость: 20 узлов. Спущен на воду: февраль 1905 г. Приведено… …   Энциклопедия кораблей

  • Carmania (satrapy) — Carmania was a satrapy (province) of the Achaemenid Empire as well as, later on, the Sassanid Empire. The region is equivalent to modern day Kermān Province in Iran. Nothing specific is known about the boundaries of Carmania, which may have… …   Wikipedia

  • Carmania — geographical name see Kerman II, 1 …   New Collegiate Dictionary

  • Carmania — …   Википедия

  • Carmania — /kahr may nee euh/, n. a province of the ancient Persian empire, on the Gulf of Oman. * * * …   Universalium

  • Carmania — /kaˈmeɪniə/ (say kah mayneeuh) noun a province of the ancient Persian Empire, on the Gulf of Oman …  

  • Carmania — /kahr may nee euh/, n. a province of the ancient Persian empire, on the Gulf of Oman …   Useful english dictionary

  • RMS Carmania (1905) — Carmania p1 Schiff …   Deutsch Wikipedia

  • Carmania (1905) — …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”